- FILICATA Patera
- FILICATA Pateraquae ad filicis herbae speciem erat caelata, memoratur Salmas. ad Poll. in Claud. et ad Solin. p. 1047. Dicta autem filix, antiquitus felix, ex Graeco πτιλὶς, seu πτερὶς, quod folia habeat εντετμημένα καὶ ἀνηπλω μένα ὡς πτέρυξ, incisa et expansa, ut pinna. Idem ad Solin. p. 538. Ex eius exustae cineribus admixta, quam soldam vocant, vitrum hodie vilius conflatur, filicarios calices appellant Galli: sicut ex cineribus herbae Kali, cum quodam silicum genere mixtis, nitidissima sua crystallina Veneti conficiunt, Ibid. p. 1096. Vide plura de hac herba, apud Plin. l. 27. c. 9.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.